monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 11 > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XV <<<     >>> XVII

Caput XVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quibus igitur angelis de beata et sempiterna vita credendum esse censemus? Utrum eis, qui se religionis ritibus coli volunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi, an eis, qui hunc omnem cultum uni Deo creatori omnium deberi dicunt eique reddendum vera pietate praecipiunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt et nos futuros esse promittunt?
2 Illa namque visio Dei tantae pulchritudinis visio est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bonis praeditum atque abundantem non dubitet Plotinus infelicissimum dicere. Cum ergo ad hunc unum quidam angeli, quidam vero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum, respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, respondeant theurgi vel potius periurgi; hoc enim sunt omnes illae artes vocabulo digniores; postremo respondeant homines, si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex aliqua parte vivit in eis; respondeant, inquam, eisne sacrificandum sit diis vel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent?
3 Si nec isti nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii quidem ut sibi sacrificaretur, alii vero id vetarent, sed uni tantum iuberent Deo: satis deberet pietas ipsa discernere, quid horum de fastu superbiae, quid de vera religione descenderet.
4 Plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas animas permoverent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem, qui hoc prohibent et uni tantum Deo sacrificari iubent, nequaquam ista visibilia miracula facere dignarentur: profecto non sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset auctoritas.
5 Cum vero Deus id egerit ad commendanda eloquia veritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum, sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora, clariora, miracula ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt, falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita desipere libeat, ut non vera eligat quae sectetur, ubi et ampliora invenit quae miretur?
Illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat historia (non ea dico, quae intervallis temporum occultis ipsius mundi causis, verum tamen sub divina providentia constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita facies, sive tantum terrens sive etiam nocens, quae procurari atque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia perhibentur; sed ea dico, quae vi ac potestate eorum fieri satis evidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium, quas de Troia Aeneas fugiens advexit, de loco in locum migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius novacula secuit; quod Epidaurius serpens Aesculapio naviganti Romam comes adhaesit; quod navem, qua simulacrum matris Phrygiae vehebatur, tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam una muliercula zona alligatam ad suae pudicitiae testimonium movit et traxit; quod virgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio vertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente abstulit controversiam) -- haec ergo atque huius modi nequaquam illis, quae in populo Dei facta legimus, virtute ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda atque plectenda, magica scilicet vel theurgica!
6 quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, "donec suppositas, ut ait Lucanus, propior despumet in herbas"; quaedam vero etsi nonnullis piorum factis videantur opere coaequari, finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra ostendit excellere.
7 Illis enim multi tanto minus sacrificiis colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his vero unus commendatur Deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum remotione demonstrat. Si ergo angeli sibi expetunt sacrificium, praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed Deo creatori omnium, cui serviunt.
8 Hinc enim ostendunt quam sincero amore nos diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere volunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum nos pervenire, a quo ipsi non recesserunt. Si autem angeli, qui non uni sed plurimis sacrificia fieri volunt, non sibi, sed eis diis volunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis praeponendi sunt illi, qui unius Dei deorum angeli sunt, cui sacrificari sic iubent, ut alicui alteri vetent, cum eorum nullus huic vetet, cui uni isti sacrificari iubent.
9 Porro si, quod magis indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum angeli sunt, sed daemones mali, qui non unum solum ac summum Deum, sed se ipsos sacrificiis coli volunt: quod maius quam unius Dei contra eos eligendum est praesidium, cui serviunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent ut sacrificio serviamus, cuius nos ipsi sacrificium esse debemus?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XV <<<     >>> XVII
monumenta.ch > Hieronymus > ad Corinthios I, 11 > 16